monumenta.ch > Willelmus Malmesburiensis > sectio 20 > 11 > sectio 109 > sectio 24 > sectio 123 > sectio 59 > 5 > 10 > sectio 21 > sectio 43 > sectio 24 > sectio 16 > 24 > sectio 192 > sectio 2 > sectio 81 > sectio 41 > sectio 15 > sectio 13 > sectio 11 > sectio 40 > sectio 110 > sectio 12 > sectio 410 > sectio 181 > sectio 114 > sectio 17 > 8 > 22
   

22.

1 Et tu ergo ad similitudinem Dei unus esto atque idem: non hodie sobrius, cras ebrius: hodie pacificus, crastina die litigiosus: hodie frugi, crastina die incontinens; mutatur enim unusquisque morum varietate, et fit alter: in quo non agnoscitur, quod fuit, et incipit esse, quod non fuit, sui degener.
2 Grave est enim mutari in peius: sed esto sicut imago in drachma, immutabilis, eumdem habitum servans quotidie.
3 Videns drachmam, attende imaginem, hoc est, videns Legem, attende in Lege imaginem Dei Christum; quia ipse imago Dei invisibilis et incorruptibilis, luceat tibi velut in speculo Legis (Col. I, 15).
4 Confitere eum in Lege, ut eum in Evangelio recognoscas.
5 Si cognovisti in mandatis, recognosce in operibus.
6 Vale, et si non infructuose didrachmum istud commissum mihi arbitraris, iterum si quid habes, committere ne dubitaveris.